Rozmiar: 15909 bajtów

- 20 -

1317. Februar 25.

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Naturalis affectus exigit divinaque precepta iubent et honestas publica sua virtute ammonet, ut filij parentibus suis eo sollicicius vicem dileccionis impendere satagant quo amplius maiori amore ab eis senserint se preventos, precipue si eos viderint in aliqua gravi necessitate constitutos. Proinde nos Lestco dei gracia dux Rathyboriensis pensata dileccionis exhibicione varia et inmensa qua immemores esse nequimus, qua felicis recordacionis noster pater in vita sua utpote unigenitum nos dilexit Nec ambigimus ipsum suffragiis indigere, Ideo monasterium quod aput Rathybor pro remedio anime sue sororibus ordinis Beati Dominici construi ordinavit, ut pro salute ipsius et nostra in eo devocius et quiecius domino iugiter serviatur, et pro reverencia sororis nostre que inibi spretis mundi illecebris famulari Christo preelegit, illud attollere, promovere, graciis dotare et ampliare cupientes, aream quam a domino Johanne dicto Kornicha et a filio Mischcone eius per commutacionem aree alterius et domus legittime sunt adepte, perpetuo ipsis et claustro earum comfirmamus possidendam, concedimusque ut aree sue sine cumsquam contradiccione adiungere valeant quam hactenus habuerunt, quam aream ad construendam in ea ecclesiam ad honorem dei et ad solamen animarum pro quibus eam edificare decrevimus, deputamus. Similiter ad....mus ratam habentes quam cives nostri fecerunt cum procuratore dictarum sororum commutacionem communis platee, que prima est ad sinistram intrando civitatem a beato Nicholao, ipsamque earumdem sororum aree adiungimus et perpetuo comfirmamus possidendam. Sicque longitudo tocius aree prenominatarum sororum prius habite et nunc per nos addite a muro civitatis directe tendendo versus fratres predicatores continet ducentas sex ulnas sive cubitos usuales, a muro vero porte civitatis sancti Nicholai eciam cum eara prius habita et modo per nos addita protenditur versus forum procedendo dicta area et continet quinquaginta tres cubitos cum dimidio usuales, per quos cubitos intelligimus ulnas quibus mercatores pannorum hoc in tempore in terra nostra uti communiter consueverunt. Hanc itaque aream sic limitatam et sepe nominatis sororibus per nos irrefragabiliter comfirmatam omnino liberam esse decernimus et ab omni iuridicione seculari et potestate eximimus, ac concedimus ut iuri spirituali deinceps semoto omni impedimento libere valeat subiacere. Retinemus tamen nobis penam ac vindictam in eos acrius fulminandam, qui intra aream predictarum sororum aliquam presumpserint inhonestatem perpetrare, eo quod ad locum illum specialem habemus devocionem ipsumque favore prosequimur singulari, et ideo quantum possumus ordinamus ut ibi omnis decencia quantun possibile fuerit conservetur. Ad evidenciam autem omnium premissorum et munimen. sigillum nostrum de mandato nostro presentibus est appensum. Datum ab incarnacione Christi anno M°. ccc°. xvij. Quinto Kal. Marcij.

Anhangend das grosse Siegel des Herzogs Lestco.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów